Direct reading · Original
Book 23
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
iam res, iam dies mitigarit. conservate igitur rei publicae, iudices, civem bonarum artium, bonarum partium, bonorum virorum . promitto hoc vobis et rei publicae spondeo, si modo nos ipsi rei publicae satis fecimus, numquam hunc a nostris rationibus seiunctum fore. quod cum fretus nostra familiaritate promitto, tum quod durissimis se ipse legibus iam obligavit. non enim potest qui hominem consularem, cum ab eo rem publicam violatam esse diceret, in iudicium vocarit ipse esse in re publica civis turbulentus; non potest qui ambitu ne absolutum quidem patiatur esse absolutum ipse impune umquam esse largitor. habet a M.