Direct reading · Original
Book 10
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
non hac barbula qua ista delectatur sed illa horrida quam in statuis antiquis atque imaginibus videmus, qui obiurget mulierem et qui pro me loquatur ne mihi ista forte suscenseat. exsistat igitur ex hac ipsa familia aliquis ac potissimum Caecus ille; minimum enim dolorem capiet qui istam non videbit. qui profecto, si exstiterit, sic aget ac sic loquetur: mulier , quid tibi cum Caelio, quid cum homine adulescentulo, quid cum alieno? cur aut tam familiaris fuisti ut aurum commodares , aut tam inimica ut venenum timeres? non patrem tuum videras, non patruum, non avum, non proavum , non abavum, non atavum audieras consules fuisse; non denique modo te Q.