Direct reading · Original
Book 5
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
imperioque confectum. deinde Albucius, quod a senatu petebat, ipse sibi in Sardinia ante decreverat; constabat enim Graecum hominem ac levem in ipsa provincia quasi triumphasse, itaque hanc eius temeritatem senatus supplicatione denegata notavit. sed fruatur sane hoc solacio atque hanc insignem ignominiam (quoniam uni praeter se inusta est ), putet esse leviorem, dum modo, cuius exemplo se consolatur, eius exitum exspectet, praesertim cum in Albucio nec Pisonis libidines nec audacia Gabini fuerit ac tamen hac una plaga conciderit, ignominia senatus. atqui duas Gallias qui decernit consulibus duobus, hos retinet ambo;