Direct reading · Original
Book 1
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
IN L. CALPVRNIVM PISONEM ORATIO FRAGMENTA pro di inmortales! qui hic inluxit dies mihi quidem, patres conscripti, peroptatus, ut hoc portentum huius loci, monstrum urbis, prodigium civitatis viderem! equidem nihil malui; vos fortasse consumptum istum cruciatu aut demersum fluctibus audire malletis. perturbatio istum mentis et quaedam scelerum offusa caligo et ardentes Furiarum faces excitaverunt. quem enim iste in scopulum non incidit, quod in telum non inruit? quid est negare ausus aut potius quid non confessus? quid enim illo inertius, quid sordidius, quid nequius, quid enervatius, quid stultius, quid abstrusius? turbulenti , seditiosi, factiosi, perniciosi.