Direct reading · Original
Book 12
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
legem comitiis centuriatis tulit P. Lentulus consul de conlegae Q. Metelli sententia, quem mecum eadem res publica quae in tribunatu eius diiunxerat in consulatu virtute optimi ac iustissimi viri sapientiaque coniunxit. quae lex quem ad modum accepta sit quid me attinet dicere? ex vobis audio nemini civi ullam quo minus adesset satis iustam excusationem esse visam; nullis comitiis umquam neque multitudinem hominum tantam neque splendidiorem fuisse;