Direct reading · Original
Book 19
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
generum socer. dices enim, ut es homo factus ad persuadendum, concinnus, perfectus, politus ex schola: quid est, Caesar, quod te supplicationes totiens iam decretae tot dierum tanto opere delectent? in quibus homines errore ducuntur, quas di neglegunt; qui, ut noster divinus ille dixit Epicurus, neque propitii cuiquam esse solent neque irati. non facies fidem scilicet, cum haec disputabis; tibi enim et esse et fuisse videbit iratos. vertes te ad alteram scholam; disseres de triumpho: quid tandem habet iste currus, quid vincti ante currum duces, quid simulacra oppidorum, quid aurum, quid argentum, quid legati in equis et tribuni, quid clamor militum, quid tota illa pompa?