Direct reading · Original
Book 1
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
PRO M. SCAVRO ORATIO maxime fuit optandum M. Scauro, iudices, ut nullo suscepto cuiusquam odio sine offensione ac molestia retineret, id quod praecipue semper studuit, generis, familiae, nominis dignitatem . subiit etiam populi iudicium inquirente Cn. Domitio tribuno plebis. reus est factus a Q. Servilio Caepione lege Servilia, cum iudicia penes equestrem ordinem essent et P. Rutilio damnato nemo tam innocens videretur ut non timeret illa. ab eodem etiam lege Varia custos ille rei publicae proditionis est in crimen vocatus ; vexatus a Q. Vario tribuno plebis est. non enim tantum admiratus sum ego illum virum, sicut omnes, sed etiam praecipue dilexi.