Direct reading · Original
Book 13
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
quae inimicitiae dolorem utrique nostrum fortasse aliquando, dedecus vero certe numquam attulerunt. successori decessor invidit, voluit eum quam maxime offensum quo magis ipsius memoria excelleret ; res non modo non abhorrens a consuetudine sed usitata etiam et valde pervagata . neque vero tam haec ipsa cotidiana res Appium Claudium illa humanitate et sapientia praeditum per se ipsa movisset, nisi hunc C. Claudi , fratris sui, competitorem fore putasset. qui sive patricius sive plebeius esset—nondum enim certum constituerat —cum hoc sibi contentionem fore putabat , Appius autem hoc maiorem etiam quod illum in pontificatus petitione, in saliatu, in ceteris meminerat fuisse patricium.