Direct reading · Original
Book 10
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
Alexandrinos istos revertamur. quod habent os, quam audaciam! modo vobis inspectantibus in iudicio Gabini tertio quoque verbo excitabantur; negabant pecuniam Gabinio datam. recitabatur identidem Pompei testimonium regem ad se scripsisse nullam pecuniam Gabinio nisi in rem militarem datam. non est, inquit, tum Alexandrinis testibus creditum. quid postea? creditur nunc. quam ob rem? quia nunc aiunt quod tum negabant. quid ergo? ista condicio est testium ut, quibus creditum non sit negantibus, isdem credatur dicentibus? at , si verum tum severissima fronte dixerunt, nunc mentiuntur; si tum mentiti sunt, doceant nos verum quo voltu soleant dicere. audiebamus Alexandream, nunc cognoscimus.