Direct reading · Original
Book 14
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
potissimum elegerat , an in eo loco est potius exspectatus ab eo qui ipsius loci spe facere impetum cogitarat? res loquitur ipsa, iudices, quae semper valet plurimum. si haec non gesta audiretis , sed picta videretis, tamen appareret uter esset insidiator, uter nihil mali cogitaret , cum alter veheretur in raeda paenulatus, una sederet uxor. quid horum non impeditissimum ? vestitus an vehiculum an comes? quid minus promptum ad pugnam, cum paenula inretitus, raeda impeditus, uxore paene constrictus esset?— videte nunc illum, primum egredientem e villa, subito: cur? vesperi : quid necesse est? tarde: qui convenit, praesertim id temporis? devertit in villam Pompei. Pompeium ut videret?