Direct reading · Original
Book 24
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
iudices, exanimant et interimunt hae voces Milonis quas audio adsidue et quibus intersum cotidie. valeant , inquit valeant cives mei ; sint incolumes, sint florentes, sint beati; stet haec urbs praeclara mihique patria carissima, quoquo modo erit merita de me ; tranquilla re publica mei cives, quoniam mihi cum illis non licet, sine me ipsi, sed propter me tamen perfruantur. ego cedam atque abibo. si mihi bona re publica frui non licuerit, at carebo mala, et quam primum tetigero bene moratam et liberam civitatem, in ea conquiescam. O frustra inquit mei suscepti labores, o spes fallaces, o cogitationes inanes meae!