Direct reading · Original
Book 5
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
quem immortalem, si fieri posset, omnes esse cuperent, eius ne necessariam quidem exspectatam esse mortem? num igitur ulla quaestio de Africani morte lata est? certe nulla. quid ita? quia non alio facinore clari homines, alio obscuri necantur. intersit inter vitae dignitatem summorum atque infimorum; mors quidem inlata per scelus isdem et poenis teneatur et legibus. Nisi forte magis erit parricida, si qui consularem patrem quam si qui humilem necarit, aut eo mors atrocior erit P . Clodi quod is in monumentis maiorum suorum sit interfectus —hoc enim ab istis saepe dicitur— proinde quasi Appius ille Caecus viam munierit , non qua populus uteretur, sed ubi impune sui posteri latrocinarentur!