Direct reading · Original
Book 6
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
iucunde fuisses, tum illuc isti, ut dixeras: quo in loco Deiotarum talem erga te cognovisti qualis rex Attalus in P. Africanum fuit, cui magnificentissima dona, ut scriptum legimus, usque ad Numantiam misit ex Asia, quae Africanus inspectante exercitu accepit. quod cum praesens Deiotarus regio animo et more fecisset, tu in cubiculum discessisti. obsecro , Caesar, repete illius temporis memoriam, pone ante oculos illum diem, voltus hominum te intuentium atque admirantium recordare. num quae trepidatio, num qui tumultus, num quid nisi modeste , nisi quiete, nisi ex hominis gravissimi et sanctissimi disciplina?