Direct reading · Original
Book 7
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
quidem maiores copias alere poterat; nunc exiguas vix tueri potest. at misit ad nescio quem Caecilium : sed eos quos misit, quod ire noluerunt, in vincla coniecit. non quaero quam veri simile sit aut non habuisse regem quos mitteret aut eos qui missi essent non paruisse, aut, qui dicto audientes in tanta re non fuissent, eos vinctos potius quam necatos. sed tamen cum ad Caecilium mittebat, utrum causam illam victam esse nesciebat an Caecilium istum magnum hominem putabat? quem profecto is qui optime nostros homines novit vel quia non nosset vel si nosset, contemneret. addit etiam illud, equites non optimos misisse.