Direct reading · Original
Book 102
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
post Achaico bello, quam Punico tertio ; ad quod populus Romanus ita sibi ipse delegit idoneum ducem, P. Scipionem, ut eum tamen bellum gerere consulem vellet. cum Aristonico bellum gerendum fuit P. Licinio L. Valerio consulibus. rogatus est populus quem id bellum gerere placeret. Crassus consul, pontifex maximus, Flacco conlegae, flamini Martiali, multam dixit, si a sacris discessisset: quam multam populus Romanus remisit; pontifici tamen flaminem parere iussit. sed ne tum quidem populus Romanus ad privatum detulit bellum, quamquam erat Africanus qui anno ante de Numantinis triumpharat ; qui, cum longe omnis belli gloria et virtute superaret, duas tamen tribus solas tulit.