Direct reading · Original
Book 125
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
senatorum et dignitas et multitudo fuit ut magna excusatione opus eis sit qui in illa castra non venerunt. nunc reliqua attendite. victum Ciceronem ducem habuistis. eo libentius ducem audio quod certe ille dicit invitus; nam de victo nihil laboro. fatum enim meum est sine re publica nec vinci posse nec vincere. Macedoniam munitis exercitibus. et quidem fratri tuo qui a vobis nihil degenerat extorsimus. Africam commisistis Varo bis capto. hic cum Gaio fratre putat se litigare. in Syriam Cassium misistis. non igitur sentis huic causae orbem terrae patere , te extra munitiones tuas vestigium ubi imprimas non habere? Cascam tribunatum gerere passi estis. quid ergo?