Direct reading · Original
Book 130
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
pristina virtute, industria, voluntate fecisse, quod suam eorumque quos secum haberet operam senatui populoque Romano pollicitus esset, eamque rem senatui populoque Romano gratam acceptamque esse, eique honori dignitatique eam rem fore. hoc vel coniungi cum hoc senatus consulto licet vel seiungi potest separatimque perscribi, ut proprio senatus consulto Pompeius conlaudatus esse videatur. IN M. ANTONIVM ORATIO PHILIPPICA QVARTA DECIMA si , ut ex litteris quae recitatae sunt, patres conscripti, sceleratissimorum hostium exercitum caesum fusumque cognovi, sic, id quod et omnes maxime optamus et ex ea victoria quae parta est consecutum arbitramur, D.