Direct reading · Original
Book 138
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
tanta militum virtus exstitisset, parricidio M. Antoni nomen populi Romani occidisset. atque etiam censeo, patres conscripti, quae praemia militibus promisimus nos re publica recuperata tributuros, ea vivis victoribusque cumulate, cum tempus venerit, persolvenda; qui autem ex eis quibus illa promissa sunt pro patria occiderunt, eorum parentibus, liberis, coniugibus, fratribus eadem tribuenda censeo. sed ut aliquando sententiam complectar, ita censeo: cum C. Pansa consul, imperator, initium cum hostibus confligendi fecerit, quo proelio legio Martia admirabili incredibilique virtute libertatem populi Romani defenderit, quod idem legiones tironum fecerint; ipseque C.