Direct reading · Original
Book 3
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
ipsi videbatur in eam urbem me audere reverti ex qua Brutus cederet, et ibi velle tuto esse ubi ille non posset . neque vero illum similiter atque ipse eram commotum esse vidi. erectus enim maximi ac pulcherrimi facti sui conscientia nihil de suo casu, multa de vestro querebatur. exque eo primum cognovi quae Kalendis Sextilibus in senatu fuisset L. Pisonis oratio: qui quamquam parum erat—id enim ipsum a Bruto audieram—a quibus debuerat adiutus, tamen et Bruti testimonio—quo quid potest esse gravius?—et omnium praedicatione quos postea vidi magnam mihi videbatur gloriam consecutus.