Direct reading · Original
Book 31
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
esse iussurum—quem negant regem, qui et faceret semper eius modi aliquid et diceret—sed cum Caesar ita dixisset, tum hic bonus augur eo se sacerdotio praeditum esse dixit ut comitia auspiciis vel impedire vel vitiare posset, idque se facturum esse adseveravit. in quo primum incredibilem stupiditatem hominis cognoscite. quid enim ? istud quod te sacerdoti iure facere posse dixisti, si augur non esses et consul esses, minus facere potuisses? vide ne etiam facilius. nos enim nuntiationem solum habemus, consules et reliqui magistratus etiam spectionem . esto : hoc imperite; nec enim est ab homine numquam sobrio postulanda prudentia, sed videte impudentiam.