Direct reading · Original
Book 37
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
. at vero te inquilino —non enim domino—personabant omnia vocibus ebriorum, natabant pavimenta vino, madebant parietes, ingenui pueri cum meritoriis, scorta inter matres familias versabantur. Casino salutatum veniebant, Aquino, Interamna: admissus est nemo. iure id quidem; in homine enim turpissimo obsolefiebant dignitatis insignia. cum inde Romam proficiscens ad Aquinum accederet, obviam ei processit, ut est frequens municipium, magna sane multitudo. at iste operta lectica latus per oppidum est ut mortuus. stulte Aquinates: sed tamen in via habitabant. quid Anagnini? qui , cum essent devii , descenderunt ut istum, tamquam si esset consul , salutarent.