Direct reading · Original
Book 45
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
commoveri putat. sed quid fecit ipse? cum tot edicta proposuisset , edixit ut adesset senatus frequens a. d. viii . Kalendas Decembris: eo die ipse non adfuit. at quo modo edixit? haec sunt, ut opinor, verba in extremo: si quis non adfuerit, hunc existimare omnes poterunt et interitus mei et perditissimorum consiliorum auctorem fuisse. quae sunt perdita consilia? an ea quae pertinent ad libertatem populi Romani recuperandam? quorum consiliorum Caesari me auctorem et hortatorem et esse et fuisse fateor. quamquam ille non eguit consilio cuiusquam, sed tamen currentem, ut dicitur, incitavi.