Direct reading · Original
Book 5
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
uno auctore prolatis, ne prolatis quidem sed tantum modo dictis, acta Caesaris firma erunt: quae ille in aes incidit, in quo populi iussa perpetuasque leges esse voluit, pro nihilo habebuntur? equidem existimo nihil tam esse in actis Caesaris quam leges Caesaris. an , si cui quid ille promisit, id erit fixum quod idem facere non potuit? ut multis multa promissa non fecit: quae tamen multo plura illo mortuo reperta sunt quam a vivo beneficia per omnis annos tributa et data. sed ea non muto, non moveo: summo studio illius praeclara acta defendo. pecunia utinam ad Opis maneret! cruenta illa quidem, sed his temporibus, quoniam eis quorum est non redditur, necessaria.