Direct reading · Original
Book 53
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
civium. non est vobis res, Quirites , cum scelerato homine ac nefario, sed cum immani taetraque belua quae, quoniam in foveam incidit, obruatur. si enim illim emerserit, nullius supplici crudelitas erit recusanda. sed tenetur, premitur, urgetur nunc eis copiis quas iam habemus, mox eis quas paucis diebus novi consules comparabunt. incumbite in causam, Quirites, ut facitis. numquam maior consensus vester in ulla causa fuit; numquam tam vehementer cum senatu consociati fuistis. nec mirum: agitur enim non qua condicione victuri, sed victurine simus an cum supplicio ignominiaque perituri. quamquam mortem quidem natura omnibus proposuit;