Direct reading · Original
Book 55
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
suspicor quid dicturi sint quidam eorum, qui post me rogabuntur—facilius contra dicerem si quid videretur. est enim opinio decreturum aliquem M. Antonio illam ultimam Galliam quam Plancus obtinet. quid est aliud omnia ad bellum civile hosti arma largiri, primum nervos belli, pecuniam infinitam qua nunc eget, deinde equitatum quantum velit? equitatum dico? dubitabit , credo, gentis barbaras secum adducere. hoc qui non videt, excors, qui cum videt decernit, impius est . tu civem sceleratum et perditum Gallorum et Germanorum pecunia , peditatu, equitatu, copiis instrues? nullae istae excusationes sunt: meus amicus est. sit patriae prius. meus cognatus.