Direct reading · Original
Book 71
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
in illo Iano inventus est qui L. Antonio mille nummum ferret expensum? sed nimis multa de nugis: ad causam bellumque redeamus; quamquam non alienum fuit personas quasdam a vobis recognosci, ut quibuscum bellum gereretur possetis taciti cogitare. ego autem vos hortor, Quirites, ut, etiam si melius aliud fuit, tamen legatorum reditum exspectetis animo aequo. celeritas detracta de causa est; boni tamen aliquid accessit ad causam. cum enim legati renuntiarint quod certe renuntiabunt, non in vestra potestate, non in senatus esse Antonium, quis erit tam improbus civis qui illum civem habendum putet?