Direct reading · Original
Book 81
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
L. Opimius consul rem publicam defenderet. senatus haec verbis, Opimius armis. num igitur eum, si tum esses, temerarium civem aut crudelem putares, aut Q. Metellum , cuius quattuor filii consulares, P. Lentulum, principem senatus , compluris alios summos viros qui cum Opimio consule armati Gracchum in Aventinum persecuti sunt? quo in proelio Lentulus grave volnus accepit, interfectus est Gracchus et M. Fulvius consularis , eiusque duo adulescentuli filii. illi igitur viri vituperandi: non enim omnis civis salvos esse voluerunt. ad propiora veniamus. C. Mario L. Valerio consulibus senatus rem publicam defendendam dedit: L. Saturninus tribunus plebis, C. Glaucia praetor est interfectus.