Direct reading · Original
Book 83
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
debuerunt: timorem attulerunt—quamquam mihi quidem nullum — quamvis de illo ad quem missi sunt bene existiment: a quo etiam mandata acceperunt. pro di immortales! ubi est ille mos virtusque maiorum? C. Popilius apud maiores nostros cum ad Antiochum regem legatus missus esset et verbis senatus denuntiasset ut ab Alexandrea discederet quam obsidebat, cum tempus ille differret, virgula stantem circumscripsit dixitque se renuntiaturum senatui, nisi prius sibi respondisset quid facturus esset quam ex illa circumscriptione exisset . praeclare : senatus enim faciem secum attulerat auctoritatemque rei publicae . cui qui non paret, non ab eo mandata accipienda sunt, sed ipse est potius repudiandus.