Direct reading · Original
Book 87
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
non sanguis qui est profusus in morte, sed ipsa mors ob rem publicam obita honori fuit. itaque , patres conscripti, si Ser. Sulpicio casus mortem attulisset, dolerem equidem tanto rei publicae volnere, mortem vero eius non monumento , sed luctu publico esse ornandam putarem. nunc autem quis dubitat quin ei vitam abstulerit ipsa legatio? secum enim ille mortem extulit quam, si nobiscum remansisset, sua cura, optimi fili fidelissimaeque coniugis diligentia vitare potuisset.