Direct reading · Original
Book 93
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
legionibus quid erat Antonio? at ne Bruto quidem : id enim fortasse quispiam improbus dixerit. omnes legiones, omnes copiae quae ubique sunt rei publicae sunt: nec enim eae legiones quae M. Antonium reliquerunt Antoni potius quam rei publicae fuisse dicentur . omne enim et exercitus et imperi ius amittit is qui eo imperio et exercitu rem publicam oppugnat. quod si ipsa res publica iudicaret aut si omne ius decretis eius statueretur, Antonione an Bruto legiones populi Romani adiudicaret? alter advolarat subito ad direptionem pestemque sociorum ut, quacumque iret, omnia vastaret, diriperet, auferret, exercitu populi Romani contra ipsum populum Romanum uteretur;