Direct reading · Original
Book 94
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
iam video quae loquantur; neque enim id occulte faciunt. timere se dicunt quo modo ferant veterani exercitum Brutum habere. quasi vero quicquam intersit inter A. Hirti, C. Pansae, D. Bruti, C. Caesaris et hunc exercitum M. Bruti. nam si quattuor exercitus ei de quibus dixi propterea laudantur quod pro populi Romani libertate arma ceperunt, quid est cur hic M. Bruti exercitus non in eadem causa reponatur ? at enim veteranis suspectum nomen est M. Bruti. magisne quam Decimi? equidem non arbitror. etsi est enim Brutorum commune factum et laudis societas aequa, Decimo tamen eo iratiores erant ei qui id factum dolebant quo minus ab eo rem illam dicebant fieri debuisse .