Direct reading · Original
Book 96
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
ob eam causam natus videtur ne omnium mortalium turpissimus esset M. Antonius . est una Trebellius, qui iam cum tabulis novis redit in gratiam; T. Plancus et ceteri pares: qui id pugnant, id agunt ut contra rem publicam restituti esse videantur. et sollicitant homines imperitos Saxae et Cafones , ipsi rustici atque agrestes, qui hanc rem publicam nec viderunt umquam nec videre constitutam volunt, qui non Caesaris, sed Antoni acta defendunt, quos avertit agri Campani infinita possessio, cuius eos non pudere demiror , cum videant se mimos et mimas habere vicinos. ad has pestis opprimendas cur moleste feramus quod M. Bruti accessit exercitus?