Direct reading · Original
Book 97
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
militarem, si qua opus sit, quae publica sit et exigi possit, exigat, utatur , pecuniasque a quibus videatur ad rem militarem mutuas sumat, frumentumque imperet operamque det ut cum suis copiis quam proxime Italiam sit; cumque ex litteris Q. Caepionis Bruti pro consule intellectum sit, Q. Hortensi pro consule opera et virtute vehementer rem publicam adiutam omniaque eius consilia cum consiliis Q. Caepionis Bruti pro consule coniuncta fuisse, eamque rem magno usui rei publicae fuisse, Q. Hortensium pro consule recte et ordine exque re publica fecisse, senatuique placere Q.