Direct reading · Original
Book 99
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
animos necessariam: nocturnum impetum in urbem Asiae clarissimam, inruptionem armatorum in Treboni domum, cum miser ille prius latronum gladios videret quam quae res esset audisset; furentis introitum Dolabellae, vocem impuram atque os illud infame, vincla , verbera, eculeum, tortorem carnificemque Samiarium: quae tulisse illum fortiter et patienter ferunt. Magna laus meoque iudicio omnium maxima. est enim sapientis, quicquid homini accidere possit, id praemeditari ferendum modice esse, si evenerit . maioris omnino est consili providere ne quid tale accidat, animi non minoris fortiter ferre .