Direct reading · Original
Book 100
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
Dolabella non ita multos secum habuit notos atque insignis latrones: at videtis quos et quam multos habeat Antonius. primum Lucium fratrem: quam facem, di immortales, quod facinus, quod scelus, quem gurgitem, quam voraginem! quid eum non sorbere animo, quid non haurire cogitatione, cuius sanguinem non bibere censetis, in cuius possessiones atque fortunas non impudentissimos oculos spe et mente defigere? quid Censorinum? qui se verbo praetorem esse urbanum cupere dicebat, re certe noluit. quid Bestiam? qui consulatum in Bruti locum se petere profitetur. atque hoc quidem detestabile omen avertat Iuppiter! quam absurdum autem, qui praetor fieri non potuerit, petere eum consulatum?