Direct reading · Original
Book 18
Passage 1 of 3 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
sermo, qui more maiorum a summo adhibetur in poculo, et pocula, sicut in Symposio Xenophontis est, minuta atque rorantia, et refrigeratio aestate et vicissim aut sol aut ignis hibernus. quae quidem etiam in Sabinis persequi soleo conviviumque vicinorum cotidie compleo, quod ad multam noctem quam maxime possumus vario sermone producimus. At non est voluptatum tanta quasi titillatio in senibus. credo , sed ne desideratio quidem; nihil autem est molestum quod non desideres. bene Sophocles, cum ex eo quidam iam affecto aetate quaereret, utereturne rebus veneriis, di meliora! inquit; ego vero istinc sicut a domino agresti ac furioso profugi.