Direct reading · Original
Book 19
Passage 1 of 3 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
lunae multo ante nobis praedicere! quid in levioribus studiis, sed tamen acutis? quam gaudebat Bello suo Punico Naevius, quam Truculento Plautus, quam Pseudolo! vidi etiam senem Livium, qui, cum sex annis ante quam ego natus sum fabulam docuisset Centone Tuditanoque consulibus, usque ad adulescentiam meam processit aetate. quid de P. Licini Crassi et pontifici et civilis iuris studio loquar aut de huius P. Scipionis, qui his paucis diebus pontifex maximus factus est? atque eos omnis, quos commemoravi, his studiis flagrantis senes vidimus. M. vero Cethegum, quem recte suadae medullam dixit Ennius, quanto studio exerceri in dicendo videbamus etiam senem!