Direct reading · Original
Book 122
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
quaeso, Cratippe noster, quam sint ista similia; nam mihi non videntur. Oculi enim vera cernentes utuntur natura atque sensu, animi, si quando vel vaticinando vel somniando vera viderunt, usi sunt fortuna atque casu; nisi forte concessuros tibi existumas eos, qui somnia pro somniis habent, si quando aliquod somnium verum evaserit, non id fortuito accidisse. Sed demus tibi istas duas sumptiones (ea quae lh/mmata appellant dialectici, sed nos Latine loqui malumus), adsumptio tamen (quam pro/slhyin iidem vocant) non dabitur. Adsumit autem Cratippus hoc modo: Sunt autem innumerabiles praesensiones non fortuitae. At ego dico nullam (vide, quanta sit controversia);