Direct reading · Original
Book 125
Passage 1 of 3 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
autem Graecus, quid mirum, si magnitudine timoris, ut plerumque fit, a constantia atque a mente atque a se ipse discessit? qua perturbatione animi, quae, sanus cum esset, timebat ne evenirent, ea demens eventura esse dicebat. Utrum tandem, per deos atque homines! magis veri simile est vesanum remigem an aliquem nostrum, qui ibi tum eramus, me, Catonem, Varronem, Coponium ipsum, consilia deorum inmortalium perspicere potuisse? Sed iam ad te venio, O/ sancte Apollo, qui úmbilicum cértum terrarum óbsides, U/nde superstitiósa primum saéva evasit vóx fera.