Direct reading · Original
Book 22
Passage 1 of 3 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
adiungatur etiam Aeneae somnium, quod in nostri Fabii Pictoris Graecis annalibus eius modi est, ut omnia, quae ab Aenea gesta sunt quaeque illi acciderunt, ea fuerint, quae ei secundum quietem visa sunt. Sed propiora videamus. Cuiusnam modi est Superbi Tarquinii somnium, de quo in Bruto Accii loquitur ipse? Quoniám quieti córpus nocturno ínpetu Dedí sopore plácans artus lánguidos, Visúst in somnis pástor ad me appéllere Pecús lanigerum exímia puchritúdine; Duós consanguineos árietes inde éligi Praeclárioremque álterum immoláre me; Deinde eíus germanum córnibus conítier, In me árietare, eoque íctu me ad casúm dari;