Direct reading · Original
Book 59
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
cogitat, quanto id deo est facilius, cuius numini parent omnia! Idemque mittit et signa nobis eius generis, qualia permulta historia tradidit, quale scriptum illud videmus: si luna paulo ante solis ortum defecisset in signo Leonis, fore ut Dareus et Persae ab Alexandro et Macedonibus proelio vincerentur Dareusque moreretur, et, si puella nata biceps esset, seditionem in populo fore, corruptelam et adulterium domi, et, si mulier leonem peperisse visa esset, fore ut ab exteris gentibus vinceretur ea res publica, in qua id contigisset. Eiusdem generis etiam illud est, quod scribit Herodotus, Croesi filium, cum esset infans, locutum; quo ostento regnum patris et domum funditus concidisse.