Direct reading · Original
Book 130
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
expectare deberent. hac habita oratione nullam in partem ab exercitu Curionis fit significatio, atque ita suas uterque copias reducit. Atque in castris Curionis magnus omnium incessit timor animis; is variis hominum sermonibus celeriter augetur. unusquisque enim opiniones fingebat, et ad id, quod ab alio audierat, sui aliquid timoris addebat. hoc ubi uno auctore ad plures permanaverat atque alius alii tradiderat, plures auctores eius rei videbantur. civile bellum; genus hominum cui id liceret libere facere et sequi quod vellet; legiones hae quae paulo ante apud adversarios fuerant . nam etiam Caesaris beneficia mutaverat consuetudo qua offerrentur .