Direct reading · Original
Book 144
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
mittit ad flumen Bagradam. quibus praeerat Saburra, de quo ante erat auditum, sed rex cum omnibus copiis insequebatur et vi milium passuum intervallo ab Saburra consederat. equites missi nocte iter conficiunt imprudentisque atque inopinantis hostis adgrediuntur. Numidae enim quadam barbara consuetudine nullis ordinibus passim consederant. hos oppressos somno dispersos adorti magnum eorum numerum interficiunt; multi perterriti profugiunt. quo facto ad Curionem equites revertuntur captivosque ad eum reducunt. Curio cum omnibus copiis quarta vigilia exierat cohortibus v castris praesidio relictis. progressus milia passuum vi equites convenit, rem gestam cognovit;