Direct reading · Original
Book 202
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
a Caesare obsideri neque audere proelio dimicare. Pompeius neque a mari Dyrrachioque discedere volebat, quod omnem adparatum belli, tela arma tormenta ibi collocaverat frumentumque exercitui navibus subportabat, neque munitiones Caesaris prohibere poterat, nisi proelio decertare vellet; quod eo tempore statuerat faciendum non esse. relinquebatur, ut extremam rationem belli sequens quam plurimos colles occuparet et quam latissimas regiones praesidiis teneret Caesarisque copias quam maxime posset distineret; idque accidit. castellis enim xxiv effectis xv milia passuum circuitu amplexus hoc spatio pabulabatur; multaque erant intra eum locum manu sata, quibus interim iumenta pasceret.