Direct reading · Original
Book 222
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
minus commoda utebatur, Fulvium Postumum adiutorem submiserat. Erat eo loco fossa pedum xv et vallum contra hostem in altitudinem pedum x , tantundemque eius valli agger in latitudinem patebat. ab eo intermisso spatio pedum dc alter conversus in contrariam partem erat vallus humiliore paulo munitione. hoc enim superioribus diebus timens Caesar, ne navibus nostri circumvenirentur, duplicem eo loco fecerat vallum, ut si ancipiti proelio dimicaretur, posset resisti. sed operum magnitudo et continens omnium dierum labor, quod milia passuum in circuitu xvii munitione erat conplexus, perficiendi spatium non dabat.