Direct reading · Original
Book 38
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
ur se uti populi beneficio prohibuisset? cpatientiam proponit suam, cum de exercitibus dimittendis ultro postulavisset, in quo iacturam dignitatis atque honoris ipse facturus esset. acerbitatem inimicorum docet, qui quod ab altero postularent, in se recusarent, atque omnia permisceri mallent quam imperium exercitusque dimittere. iniuriam in eripiendis legionibus praedicat, crudelitatem et insolentiam in circumscribendis tribunis plebis; condiciones a se latas, expetita colloquia et denegata commemorat. pro quibus rebus hortatur ac postulat, ut rem publicam suscipiant atque una secum administrent. sin timore defugiant, illis se oneri non futurum et per se rem publicam administraturum.