Direct reading · Original
Book 50
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
ex castris educit acieque in locis idoneis structa unius legionis antesignanos procurrere atque eum tumulum occupare iubet. qua re cognita celeriter, quae in statione pro castris erant Afrani cohortes, breviore itinere ad eundem occupandum locum mittuntur. contenditur proelio, et, quod prius in tumulum Afraniani venerant, nostri repelluntur atque aliis submissis subsidiis terga vertere seque ad signa legionum recipere coguntur.