Direct reading · Original
Book 54
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
eximiam virtutem ex inferioribus ordinibus in eum locum pervenerat; vulnerantur amplius dc . ex Afranianis interficiuntur T. Caecilius, primi pili centurio, et praeter eum centuriones iiii , milites amplius cc . Sed haec eius diei praefertur opinio, ut se utrique superiores discessisse existimarent; Afraniani, quod cum esse omnium iudicio inferiores viderentur, comminus tamdiu stetissent et nostrorum impetum sustinuissent et initio locum tumulumque tenuissent, quae causa pugnandi fuerat, et nostros primo congressu terga vertere coegissent;