Direct reading · Original
Book 75
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
arma, atque omnes copiae paucis praesidio relictis cohortibus exeunt rectoque ad Hiberum itinere contendunt. Erat in celeritate omne positum certamen, utri prius angustias montesque occuparent. sed exercitum Caesaris viarum difficultates tardabant, Afrani copias equitatus Caesaris insequens morabatur. res tamen ab Afranianis huc erat necessario deducta, ut, si priores montis quos petebant attigissent, ipsi periculum vitarent, impedimenta totius exercitus cohortisque in castris relictas servare non possent; quibus interclusis exercitu Caesaris auxilium ferri nulla ratione poterat. confecit prior iter Caesar atque ex magnis rupibus nactus planitiem in hac contra hostem aciem instruit.