Direct reading · Original
Book 17
Passage 1 of 8 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
visere. ita illis studio suorum adstrictis repente magna vi aggreditur. et iam scalis egressi milites prope summa ceperant, quom oppidani concurrunt; lapides, ignem, alia praeterea tela ingerunt. nostri primo resistere; deinde ubi unae atque alterae scalae conminutae, qui supersteterant adflicti sunt, ceteri, quoquo modo potuere, pauci integri, magna pars volneribus confecti abeunt. denique utrimque proelium nox diremit. Metellus postquam videt frustra inceptum neque oppidum capi neque Iugurtham nisi ex insidiis aut suo loco pugnam facere et iam aestatem exactam esse, ab Zama discedit et in iis urbibus, quae ad se defecerant satisque munitae loco aut moenibus erant, praesidia inponit.